Fondare 11 Risultati per: Scripturas
Respondens autem Iesus ait illis: “Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 29)
Ait illis Iesus: “Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Et dixerunt ad invicem: “Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)
vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)
manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, (Epistula ad Romanos 16, 26)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 4)
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. (Epistula II Petri 3, 16)