Fondare 35 Risultati per: Stulti
Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)
Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. (Liber Isaiae 19, 13)
Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)
Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt! (Liber Ieremiae 50, 36)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; (Prophetia Zachariae 11, 15)
Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)
Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? (Evangelium secundum Lucam 11, 40)
Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, (Epistula ad Romanos 1, 22)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? (Epistula ad Galatas 3, 3)