Fondare 2181 Risultati per: Tabernaculum: Deus elegit Levi

  • et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)

  • Vovit Iacob etiam votum dicens: “Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)

  • Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)

  • et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30, 18)

  • et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius. (Liber Genesis 30, 22)

  • Quae concepit et peperit filium dicens: “Abstulit Deus opprobrium meum”; (Liber Genesis 30, 23)

  • Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30, 27)

  • dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum, (Liber Genesis 31, 5)

  • Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina