Fondare 147 Risultati per: Tantum
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; (Epistula ad Galatas 6, 12)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)