Fondare 295 Risultati per: Templum Salomon

  • Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. (Liber I Regum 5, 27)

  • Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)

  • Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)

  • Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. (Liber I Regum 6, 17)

  • Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)

  • Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)

  • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris. (Liber I Regum 7, 47)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)

  • Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina