Fondare 367 Risultati per: Tuis
et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis”. (Prophetia Danielis 1, 13)
Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: “Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 4)
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine. (Prophetia Danielis 3, 43)
Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis; (Prophetia Danielis 9, 5)
non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)
Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? (Prophetia Osee 13, 10)
Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)