Fondare 185 Risultati per: Vade
Cui ait Dominus: “Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos”. (Liber Exodus 19, 24)
Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. (Liber Exodus 32, 7)
Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum”. (Liber Exodus 32, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)
Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)
Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. (Liber Deuteronomii 5, 30)
Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”. (Liber Deuteronomii 10, 11)
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)
Respexitque ad eum Dominus et ait: “Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te”. (Liber Iudicum 6, 14)
Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11, 38)
Cui dixit Noemi: “En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. (Liber Ruth 1, 15)