Fondare 283 Risultati per: Venerunt
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)
Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2, 16)
Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo). (Liber Exodus 15, 23)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)
Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)
Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario (Liber Exodus 36, 4)
Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt ibi. (Liber Numeri 11, 35)
Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. (Liber Numeri 13, 22)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae (Liber Numeri 13, 26)
Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus. (Liber Numeri 17, 8)