Fondare 89 Risultati per: Venisset

  • Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. (Evangelium secundum Marcum 12, 42)

  • Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “Rabbi”; et osculatus est eum. (Evangelium secundum Marcum 14, 45)

  • Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. (Evangelium secundum Lucam 8, 51)

  • Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)

  • Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)

  • Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 45)

  • Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)

  • Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)

  • Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)

  • Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; (Actus Apostolorum 18, 27)

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae; (Actus Apostolorum 21, 35)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina