Fondare 630 Risultati per: Verbum Dei Christum

  • prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)

  • quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, (Epistula ad Titum 3, 6)

  • ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; (Epistulam ad Philemonem 1, 6)

  • et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi (Epistula ad Hebraeos 6, 5)

  • et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; (Epistula ad Hebraeos 12, 19)

  • Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)

  • renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: (Epistula I Petri 1, 23)

  • verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)

  • Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; (Epistula I Petri 3, 15)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina