Fondare 674 Risultati per: Verbum Dei testimonium

  • si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet. (Liber Exodus 22, 12)

  • Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)

  • Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 16)

  • quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 21)

  • Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. (Liber Exodus 30, 6)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine”. (Liber Exodus 33, 17)

  • Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. (Liber Exodus 40, 20)

  • ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)

  • Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)

  • Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)

  • fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 48)

  • Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina