Fondare 103 Risultati per: Verumtamen
Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! (Evangelium secundum Lucam 6, 24)
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?”. (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; (Evangelium secundum Lucam 22, 21)
et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)