Fondare 86 Risultati per: Vestros

  • nec reliquistis fratres vestros hoc longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri. (Liber Iosue 22, 3)

  • Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)

  • Qui dixit ad eos: “Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras”. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, (Liber Iudicum 3, 28)

  • et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; (Liber I Samuelis 8, 11)

  • Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)

  • Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. (Liber I Samuelis 8, 16)

  • Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. (Liber I Samuelis 8, 17)

  • quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)

  • Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. (Liber I Regum 12, 24)

  • Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam. (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis. (Liber II Paralipomenon 19, 10)

  • Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”. (Liber Esdrae 9, 12)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina