Fondare 46 Risultati per: Vetus numero

  • Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)

  • Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)

  • Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)

  • Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)

  • In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum. (Actus Apostolorum 6, 1)

  • Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina