Fondare 54 Risultati per: Viae

  • Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)

  • Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)

  • In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: “Vanum est!”. Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. (Liber Isaiae 57, 10)

  • DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)

  • et avertent se a dorso suo duro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrum suorum, qui peccaverunt coram Domino. (Liber Baruch 2, 33)

  • ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 25)

  • Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. (Prophetia Ezechielis 16, 31)

  • Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? (Prophetia Ezechielis 18, 25)

  • Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? (Prophetia Ezechielis 18, 29)

  • “Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)

  • Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)

  • quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina