Fondare 30 Risultati per: abscondit
Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum”. (Evangelium secundum Lucam 13, 21)
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)