Fondare 172 Risultati per: aeternam vitam spem
descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. (Liber Sapientiae 10, 14)
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat. (Liber Sapientiae 14, 24)
Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)
Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)
Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)
Qui illam diligit, diligit vitam; et, qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem a Domino. (Liber Ecclesiasticus 4, 13)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)
Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
qui elucidant me, vitam aeternam habebunt”. (Liber Ecclesiasticus 24, 31)
Quid defraudat vitam? Mors. (Liber Ecclesiasticus 31, 34)
Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)
In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. (Liber Ecclesiasticus 48, 26)