Fondare 164 Risultati per: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)

  • Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)

  • Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)

  • Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)

  • Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. (Epistula Iacobi 4, 4)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina