Fondare 215 Risultati per: annis
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Vixit autem Sara centum viginti septem annis (Liber Genesis 23, 1)
Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)
Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi; (Liber Genesis 31, 38)
Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto, (Liber Genesis 41, 53)
Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)
Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis (Liber Genesis 50, 22)
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto. (Liber Genesis 50, 26)
Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)