Fondare 161 Risultati per: aquam vivens

  • Haec dixit Dominus ad me: “Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud”. (Liber Ieremiae 13, 1)

  • Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)

  • Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus. (Lamentationes 5, 4)

  • Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti”. (Prophetia Ezechielis 3, 21)

  • Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in desolatione bibent, (Prophetia Ezechielis 4, 16)

  • “Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)

  • Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea; (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis; (Prophetia Ezechielis 19, 10)

  • Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina