Fondare 25 Risultati per: aspectus

  • Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 22)

  • Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)

  • Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis. (Prophetia Ezechielis 1, 28)

  • et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)

  • et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 10, 10)

  • et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. (Prophetia Ezechielis 23, 15)

  • postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus (Prophetia Ezechielis 41, 21)

  • Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; (Prophetia Danielis 3, 19)

  • Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)

  • Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, (Prophetia Danielis 4, 17)

  • Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic current. (Prophetia Ioel 2, 4)

  • In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. (Prophetia Nahum 2, 5)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina