Fondare 60 Risultati per: calceamenta pacis

  • Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! (Liber Exodus 12, 11)

  • Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 4)

  • Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta”. (Liber Iosue 9, 13)

  • Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis, (Liber Esther 9, 30)

  • Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. (Liber Psalmorum 37, 11)

  • Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)

  • Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. (Liber Psalmorum 72, 7)

  • Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: (Liber I Maccabaeorum 8, 22)

  • Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 10, 47)

  • Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)

  • Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)

  • tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis. (Liber Ecclesiastes 3, 8)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina