Fondare 201 Risultati per: civitates
Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione. (Liber Isaiae 61, 4)
et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. (Liber Ieremiae 2, 15)
Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. (Liber Ieremiae 4, 5)
Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. (Liber Ieremiae 4, 7)
Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: “Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam; (Liber Ieremiae 4, 16)
Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. (Liber Ieremiae 5, 6)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
“Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 9, 10)
Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. (Liber Ieremiae 10, 22)
Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat; translata est omnis Iuda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)
sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, (Liber Ieremiae 20, 16)