Fondare 17 Risultati per: clamabant
Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. (Liber I Regum 18, 28)
Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel. (Liber Iudith 4, 15)
De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures; (Liber Iob 30, 5)
Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Ait autem: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamabant dicentes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “Tu es Filius Dei!”. (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! (Evangelium secundum Marcum 11, 9)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)