Fondare 337 Risultati per: corde

  • peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)

  • Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; (Liber Isaiae 61, 1)

  • Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. (Liber Isaiae 63, 4)

  • Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)

  • et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”. (Liber Ieremiae 5, 24)

  • et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. (Liber Ieremiae 7, 31)

  • super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde”. (Liber Ieremiae 9, 25)

  • Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde”. (Liber Ieremiae 12, 11)

  • Quod si dixeris in corde tuo: “Quare venerunt mihi haec?”. Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae. (Liber Ieremiae 13, 22)

  • Et dixi: “Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius”. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. (Liber Ieremiae 20, 9)

  • Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui? (Liber Ieremiae 23, 26)

  • Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina