Fondare 1122 Risultati per: dat

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 19)

  • Ne comedatis quidquid abominabile est. (Liber Deuteronomii 14, 3)

  • quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis. (Liber Deuteronomii 14, 10)

  • has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum, (Liber Deuteronomii 14, 12)

  • Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum; (Liber Deuteronomii 15, 7)

  • Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)

  • In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. (Liber Deuteronomii 17, 6)

  • iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. (Liber Deuteronomii 17, 11)

  • Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel. (Liber Deuteronomii 17, 20)

  • ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. (Liber Deuteronomii 19, 6)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina