Fondare 1122 Risultati per: dat
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! (Epistula I ad Corinthios 6, 8)
Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur! (Epistula I ad Corinthios 7, 18)
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)
Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. (Epistula I ad Corinthios 10, 12)