Fondare 354 Risultati per: decem praecepta

  • Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, (Liber Numeri 29, 23)

  • Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)

  • Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? (Liber Deuteronomii 4, 8)

  • Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. (Liber Deuteronomii 4, 13)

  • Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. (Liber Deuteronomii 4, 14)

  • Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)

  • Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. (Liber Deuteronomii 5, 10)

  • Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”. (Liber Deuteronomii 5, 31)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina