Fondare 230 Risultati per: decem

  • Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem et villae earum. (Liber Iosue 19, 38)

  • Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. (Liber Iosue 21, 5)

  • Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus. (Liber Iosue 21, 26)

  • et decem principes cum eo, singulos de tribubus, unusquisque erat caput familiae in cognationibus Israel. (Liber Iosue 22, 14)

  • Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum. (Liber Iosue 24, 29)

  • Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. (Liber Iudicum 1, 4)

  • Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; (Liber Iudicum 2, 8)

  • Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)

  • sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo. (Liber Iudicum 4, 10)

  • Dixitque Debora ad Barac: “Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina