Fondare 544 Risultati per: diebus

  • et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. (Prophetia Ezechielis 45, 17)

  • In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. (Prophetia Ezechielis 45, 21)

  • et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; (Prophetia Ezechielis 45, 23)

  • Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio, quantum invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 46, 11)

  • “Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum; (Prophetia Danielis 1, 12)

  • Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, (Prophetia Danielis 5, 11)

  • In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum, (Prophetia Danielis 10, 2)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina