Fondare 7 Risultati per: dirigat
Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”. (Liber Thobis 10, 11)
“Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius. (Liber Iob 24, 18)
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. (Liber Ecclesiasticus 37, 19)
Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
“Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)