Fondare 46 Risultati per: dixisti
“Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. (Prophetia Ezechielis 28, 2)
quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam, quae est in litore maris; (Prophetia Danielis 3, 36)
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? (Prophetia Osee 13, 10)
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Et ait illi scriba: “Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; (Evangelium secundum Marcum 12, 32)
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “Magister, bene dixisti”. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
Respondit mulier et dixit ei: “Non habeo virum”. Dicit ei Iesus: “Bene dixisti: “Non habeo virum”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Actus Apostolorum 4, 25)