Fondare 436 Risultati per: domo

  • Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. (Liber II Regum 16, 8)

  • ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)

  • deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)

  • Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; (Liber II Regum 19, 30)

  • Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber II Regum 20, 13)

  • At ille respondit: “Quid viderunt in domo tua?”. Ait Ezechias: “Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis”. (Liber II Regum 20, 15)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “In Ierusalem ponam nomen meum”. (Liber II Regum 21, 4)

  • Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua; (Liber II Regum 21, 23)

  • deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi, (Liber II Regum 22, 5)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”. (Liber II Regum 22, 9)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina