Fondare 2334 Risultati per: domus Domini
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 18)
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)