Fondare 321 Risultati per: donec

  • cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam; (Liber Exodus 33, 22)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)

  • Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo. (Liber Exodus 34, 35)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, (Liber Leviticus 22, 4)

  • Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus. (Liber Leviticus 24, 12)

  • seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)

  • Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)

  • sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?"”. (Liber Numeri 11, 20)

  • Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)

  • filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14, 33)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina