Fondare 268 Risultati per: estis
Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; (Epistula II ad Corinthios 3, 2)
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? (Epistula ad Galatas 3, 3)
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! (Epistula ad Galatas 3, 4)
Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: (Epistula ad Galatas 3, 27)
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)