Fondare 4238 Risultati per: eum

  • Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; (Liber Genesis 2, 15)

  • Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”. (Liber Genesis 3, 15)

  • Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)

  • Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3, 24)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)

  • Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)

  • Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. (Liber Genesis 4, 10)

  • Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)

  • Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; (Liber Genesis 4, 23)

  • ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)

  • Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina