Fondare 264 Risultati per: exercitus arma resistentia fortitudine

  • Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)

  • Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)

  • et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)

  • si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)

  • neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)

  • Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)

  • in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)

  • — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)

  • ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2, 11)

  • Et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia; audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)

  • Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina