Fondare 439 Risultati per: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum
id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)
Gratia Domini Iesu vobiscum. (Epistula I ad Corinthios 16, 23)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. (Epistula ad Colossenses 2, 5)
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. (Epistula ad Colossenses 4, 18)