Fondare 38 Risultati per: facis
Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. (Evangelium secundum Lucam 14, 12)
Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; (Evangelium secundum Lucam 14, 13)
et aiunt dicentes ad illum: “Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 3)
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “Quod facis, fac citius”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 27)
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)