Fondare 64 Risultati per: familia felicitatem opes

  • Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)

  • Cui responderunt: “Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?”. (Liber Iudicum 18, 19)

  • Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)

  • Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. (Liber I Maccabaeorum 4, 23)

  • Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)

  • Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)

  • Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina