Fondare 877 Risultati per: filius

  • Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”; (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; (Epistula ad Hebraeos 5, 8)

  • Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)

  • Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; (Epistula II Petri 1, 17)

  • qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. (Epistula I Ioannis 3, 8)

  • Quisque confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco: (Apocalypsis Ioannis 2, 18)

  • Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. (Apocalypsis Ioannis 12, 5)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina