Fondare 152 Risultati per: finem in mundum

  • Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. (Liber Iob 10, 14)

  • Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem! (Liber Iob 14, 4)

  • Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas? (Liber Iob 16, 3)

  • “Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)

  • quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. (Liber Iob 20, 7)

  • Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. (Liber Iob 28, 3)

  • Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. (Liber Iob 34, 36)

  • CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. (Liber Psalmorum 9, 19)

  • Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. - (Liber Psalmorum 10, 11)

  • Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me? (Liber Psalmorum 13, 2)

  • Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • Locutus sum in lingua mea: “Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea”. (Liber Psalmorum 39, 5)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina