Fondare 318 Risultati per: finis regni Iuda
egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)
Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber II Regum 25, 21)
Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon, (Liber I Paralipomenon 2, 1)
quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph. (Liber I Paralipomenon 5, 2)
Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 17)
Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)
Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 22, 10)
Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)
Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)
Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 25)