Fondare 318 Risultati per: finis regni Iuda

  • Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, (Liber II Paralipomenon 17, 7)

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)

  • Congregatusque est Iuda ad precandum Dominum; sed et de omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. (Liber II Paralipomenon 20, 4)

  • Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)

  • et ait: “Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum”. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera”. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. (Liber II Paralipomenon 20, 24)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina