Fondare 127 Risultati per: foedus irae
Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. (Liber Psalmorum 58, 10)
Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. (Liber Psalmorum 69, 25)
Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum. (Liber Psalmorum 78, 49)
Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. (Liber Psalmorum 78, 50)
Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. (Liber Psalmorum 88, 17)
Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam? (Liber Psalmorum 90, 11)
a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me. (Liber Psalmorum 102, 11)
Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges. (Liber Psalmorum 110, 5)
Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. (Liber Proverbiorum 22, 8)
Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens. (Liber Sapientiae 18, 25)