Fondare 282 Risultati per: fornicata idololatria Moab et sacrificium
Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: “Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?”. (Prophetia Danielis 8, 13)
Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem”. (Prophetia Danielis 9, 27)
Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris. (Prophetia Danielis 11, 31)
Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)
Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem, (Prophetia Amos 2, 1)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; (Prophetia Amos 2, 2)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini”. (Prophetia Michaeae 6, 5)
“Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)