Fondare 19 Risultati per: frusta
Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)
Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet; (Liber Leviticus 1, 6)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; (Liber Leviticus 8, 20)
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; (Liber Leviticus 9, 13)
Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit. (Liber Deuteronomii 9, 21)
calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. (Liber Iosue 9, 5)
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)
Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. (Liber Iudicum 20, 6)
Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)
Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. (Liber I Regum 18, 23)