Fondare 11 Risultati per: fugite

  • Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “Redemit Dominus servum suum Iacob”. (Liber Isaiae 48, 20)

  • Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)

  • Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • “Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”. (Liber Ieremiae 48, 6)

  • Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)

  • Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)

  • Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)

  • Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)

  • Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10, 14)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina