Fondare 278 Risultati per: fur

  • Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius. (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • “Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine”. (Liber II Paralipomenon 34, 21)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio. (Liber II Paralipomenon 36, 16)

  • Alteram partem restauravit Melchias filius Harim et Hassub filius Phahathmoab usque ad turrim Furnorum. (Liber Nehemiae 3, 11)

  • Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum (Liber Nehemiae 12, 38)

  • Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)

  • Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus (Liber Esther 1, 12)

  • Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. (Liber Iob 4, 12)

  • Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. (Liber Iob 9, 5)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? (Liber Iob 18, 4)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina